Vulgata
Iudicum, CAPITULUM 4
Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat Israel in illo tempore.
Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium.
Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: "Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon.
Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eum in manu tua".
Dixitque ad eam Barac: "Si venis mecum, vadam; si nolueris venire mecum, non pergam".
Quae dixit ad eum: "Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram". Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes.
Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo.
Haber autem Cinaeus recesserat a ceteris Cinaeis fratribus suis filiis Hobab cognati Moysi et tetendit tabernaculum usque ad quercum in Saananim iuxta Cedes.
Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor,
et congregavit omnes nongentos falcatos currus omnemque exercitum, qui cum eo erat, de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
Dixitque Debora ad Barac: "Surge: haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus". Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo.
Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret,
et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei.
Egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum: "Intra ad me, domine mi; intra, ne timeas". Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea panno,
dixit ad eam: "Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio". Quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum.
Dixitque Sisara ad eam: "Sta ante ostium tabernaculi et, cum venerit aliquis interrogans te et dicens: "Numquid hic est aliquis?", respondebis: "Nullus est"".
Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: "Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris". Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius.
Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel,
qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum.