함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ioannes, CAPITULUM 4

1

Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes

2

- quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius -

3

reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam.

4

Oportebat autem eum transire per Samariam.

5

Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo;

6

erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.

7

Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus:"Da mihi bibere";

8

discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.

9

Dicit ergo ei mulier illa Samaritana:"Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana?". Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.

10

Respondit Iesus et dixit ei:"Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere", tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam".

11

Dicit ei mulier:"Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?

12

Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?".

13

Respondit Iesus et dixit ei:"Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;

14

qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam".

15

Dicit ad eum mulier:"Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire".

16

Dicit ei:"Vade, voca virum tuum et veni huc".

17

Respondit mulier et dixit ei:"Non habeo virum". Dicit ei Iesus:"Bene dixisti: “Non habeo virum";

18

quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti".

19

Dicit ei mulier:"Domine, video quia propheta es tu.

20

Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet".

21

Dicit ei Iesus:"Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.

22

Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.

23

Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.

24

Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare".

25

Dicit ei mulier:"Scio quia Messias venit - qui dicitur Christus -; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia".

26

Dicit ei Iesus:"Ego sum, qui loquor tecum".

27

Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit:"Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?".

28

Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus:

29

Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus?.

30

Exierunt de civitate et veniebant ad eum.

31

Interea rogabant eum discipuli dicentes:"Rabbi, manduca".

32

Ille autem dixit eis:"Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis".

33

Dicebant ergo discipuli ad invicem:"Numquid aliquis attulit ei manducare?".

34

Dicit eis Iesus:"Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.

35

Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit"? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam

36

qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.

37

In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit.

38

Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis".

39

Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis:"Dixit mihi omnia, quaecumque feci!".

40

Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies.

41

Et multo plures crediderunt propter sermonem eius;

42

et mulieri dicebant:"Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi!".

43

Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;

44

ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

45

Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.

46

Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;

47

hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.

48

Dixit ergo Iesus ad eum:"Nisi signa et prodigia videritis, non credetis".

49

Dicit ad eum regius:"Domine, descende priusquam moriatur puer meus".

50

Dicit ei Iesus:"Vade. Filius tuus vivit". Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.

51

Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.

52

Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei:"Heri hora septima reliquit eum febris".

53

Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus:"Filius tuus vivit", et credidit ipse et domus eius tota.

54

Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.