Vulgata
Ioannes, CAPITULUM 5
Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.
Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens.
In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum.
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei:"Vis sanus fieri?".
Respondit ei languidus:"Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit".
Dicit ei Iesus:"Surge, tolle grabatum tuum et ambula".
Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die.
Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat:"Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum".
Ille autem respondit eis:"Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula"".
Interrogaverunt eum:"Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula"?".
Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.
Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi:"Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat".
Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.
Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.
Iesus autem respondit eis:"Pater meus usque modo operatur, et ego operor".
Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Respondit itaque Iesus et dixit eis:"Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit.
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,
ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;
et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius;
et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;
alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati;
ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis.
Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius.
Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit;
et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;
et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.
Gloriam ab hominibus non accipio,
sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis?
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis.
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?".