함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ionas, CAPITULUM 3

1

Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens:

2

"Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te".

3

Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum.

4

Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: "Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur".

5

Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.

6

Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.

7

Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: "Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant;

8

et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.

9

Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?".

10

Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.