함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Iosue, CAPITULUM 10

1

Quae cum audisset Adonise dec rex Ierusalem, quod scili cet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam - sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai et regi illius - et quod pacem fecissent Gabaonitae cum Israel et essent in medio eorum,

2

timuerunt valde. Urbs enim magna erat Gabaon, sicut una regalium civitatum, et maior oppido Hai, omnesque viri eius bellatores fortissimi.

3

Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens:

4

Ascendite ad me et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quia fecit pacem cum Iosue et filiis Israel.

5

Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorraeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercitibus suis; et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam.

6

Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: "Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum! Ascende cito et libera nos ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorraeorum, qui habitant in montanis".

7

Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.

8

Dixitque Dominus ad Iosue: "Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex eis resistere poterit".

9

Irruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis,

10

et conturbavit eos Dominus a facie Israel; contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda.

11

Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca, et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel.

12

Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorraeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram Israel: "Sol, in Gabaon ne movearis, et luna, in valle Aialon".

13

Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei.

14

Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel.

15

Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalae.

16

Fugerant autem quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.

17

Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.

18

Qui praecepit: "Volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros, qui clausos custodiant.

19

Vos autem nolite stare, sed persequimini hostes et extremos quoque fugientium caedite; ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quia tradidit eos Dominus Deus vester in manus vestras".

20

Caesis igitur adversariis plaga maxima usque ad internecionem, ut reliquiae tantum ex eis effugere possent in civitates munitas,

21

reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est.

22

Praecepitque Iosue dicens: "Aperite os speluncae et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant".

23

Feceruntque sic et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca: regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon.

24

Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel et ait ad principes exercitus, qui secum erant: "Accedite et ponite pedes super colla regum istorum". Qui cum accessissent et subiectorum colla pedibus calcarent,

25

rursum ait ad eos: "Nolite timere nec paveatis; confortamini et estote robusti! Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis".

26

Percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque ligna; fueruntque suspensi usque ad vesperum.

27

Cumque occumberet sol, praecepit Iosue, ut deponerent eos de lignis; et depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.

28

Eodem quoque die Macedam cepit Iosue et percussit eam in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius; non dimisit in ea ullas reliquias fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho.

29

Transivit cum omni Israel de Maceda in Lobna et pugnabat contra eam.

30

Quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel, percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius; non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lobna, sicut fecerant regi Iericho.

31

De Lobna transivit Iosue in Lachis cum omni Israel et, exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.

32

Tradiditque Dominus Lachis in manu Israel, qui cepit eam die altero; atque percussit in ore gladii omnemque animam, quae fuerat in ea, sicut fecerat Lobna.

33

Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis; quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem.

34

Transivitque de Lachis in Eglon cum omni Israel et circumdedit

35

atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas, quae erant in ea, iuxta omnia, quae fecerat Lachis.

36

Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam.

37

Cepitque eam et percussit in ore gladii, regem quoque eius et omnia oppida eius universasque animas, quae ibi fuerant commoratae; non reliquit ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta, quae in ea repperit, consumens gladio.

38

Inde reversus cum omni Israel in Dabir oppugnavit

39

et cepit eam; regem quoque eius et omnia oppida eius percussit in ore gladii; non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lobna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.

40

Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel.

41

Et percussit eos a Cadesbarne usque Gazam, omnem terram Gosen usque Gabaon,

42

universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu; Dominus enim, Deus Israel, pugnabat pro Israel.

43

Reversusque est Iosue cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.