Vulgata
Iosue, CAPITULUM 16
Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel
et egreditur de Bethel Luz transitque per terminum Arachitarum in Ataroth
et descendit ad occidentem ad terminum Iephlethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer; finiunturque regiones eius mari Magno.
Hereditaverunt illas filii Ioseph Manasses et Ephraim.
Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atarothaddar usque Bethoron superiorem;
egrediunturque confinia in mare, Machmethath vero aquilonem respicit et vertitur terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe.
Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha et pervenit in Iericho et egreditur ad Iordanem.
De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas,
urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum.
Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est tributarius.