Vulgata
Iosue, CAPITULUM 21
Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel
locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: "Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta".
Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum.
Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim.
Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem.
Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim.
Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina,
filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis - prima enim sors illis egressa est C:
Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum.
Agros vero et villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum.
Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis
et Iether et Esthemo
et Helon et Dabir
et Ain et Iutta et Bethsames cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus illis duabus.
De tribu autem Beniamin Gabaon et Gabaa
et Anathoth et Almath cum suburbanis suis: civitates quattuor.
Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis.
Reliquis vero ex familiis filiorum Caath Levitis haec est data possessio:
de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
et Cibsaim et Bethoron cum suburbanis suis: civitates quattuor.
De tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
et Aialon et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates quattuor.
Porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates duae.
Omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas.
Porro de tribu Issachar Cesion et Dabereth
et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis: civitates quattuor.
De tribu autem Aser Masal et Abdon
et Helcath et Rohob cum suburbanis suis: civitates quattuor.
De tribu quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum suburbanis suis: civitates tres.
Omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis.
Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iecnaam et Cartha
et Remmon et Naalol: civitates quattuor cum suburbanis suis.
De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa
et Cademoth et Mephaath: civitates quattuor cum suburbanis suis.
Et de tribu Gad civitas confugii Ramoth in Galaad et Mahanaim
et Hesebon et Iazer: civitates quattuor cum suburbanis suis.
Omnes urbes filiorum Merari per familias reliquas de cognationibus Levitarum duodecim.
Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo
cum suburbanis suis, singulae cum suburbanis suis in circuitu.
Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea.
Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit.
Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.