Vulgata
Lucas, CAPITULUM 7
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum.
Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.
Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.
At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: "Dignus est, ut hoc illi praestes:
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis".
Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: "Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres,
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit".
Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: "Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni!".
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.
Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.
Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: "Noli flere!".
Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: "Adulescens, tibi dico: Surge!".
Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae.
Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: "Propheta magnus surrexit in nobis" et: "Deus visitavit plebem suam".
Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem.
Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: "Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?".
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: "Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: "Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?"".
In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum.
Et respondens dixit illis: "Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;
et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me".
Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: "Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.
Hic est, de quo scriptum est: "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".
Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;
pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?
Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: "Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!".
Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: "Daemonium habet!";
venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: "Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!".
Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis".
Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.
Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: "Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est".
Et respondens Iesus dixit ad illum: "Simon, habeo tibi aliquid dicere". At ille ait: "Magister, dic".
Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum?".
Respondens Simon dixit: "Aestimo quia is, cui plus donavit". At ille dixit ei: "Recte iudicasti".
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: "Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.
Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos.
Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit".
Dixit autem ad illam: "Remissa sunt peccata tua".
Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: "Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?".
Dixit autem ad mulierem: "Fides tua te salvam fecit; vade in pace!".