Vulgata
Isaias, CAPITULUM 13
Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.
Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas ducum.
Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea.
Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox sonitus regnorum gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset militiam belli;
veniunt de terra procul a termino caeli, Dominus et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram.
Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet.
Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum.
Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea.
Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo.
Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo.
Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius.
Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio;
infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant nec aurum velint;
sed arcus pueros prosternent et fructui uteri non miserebuntur.
Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
Non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem, nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores accubare facient ibi,
sed accubabunt ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi;
et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur.