Vulgata
Isaias, CAPITULUM 25
Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor no mini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, veraces.
Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem munitam in ruinam: arx superborum non amplius est civitas, in sempiternum non reaedificabitur.
Super hoc glorificabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te;
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis.
Sicut aestus in arida tumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubis canticum fortium reprimes.
Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini deliquati.
Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes.
Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.
Et dicetur in die illa: "Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et laetabimur in salutari eius.
Quia requiescet manus Domini in monte isto". Et triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleae in sterquilinio;
et extendet manus suas in medio eius, sicut extendit natans ad natandum; et humiliabitur superbia eius cum allisione manuum eius.
Et firmum munimentum murorum tuorum evertit, deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem.