Vulgata
Isaias, CAPITULUM 32
Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt.
Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida.
Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt,
et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior;
stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat.
Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat.
Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget.
Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Obstupescite, vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite lumbos vestros.
Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem.
Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum,
donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur,
et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit;
et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis.
Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas.
Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.