Vulgata
Isaias, CAPITULUM 56
Haec dicit Dominus: "Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur".
Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendit istud, custodiens sabbatum, ne polluat illud, custodiens manum suam, ne faciat omne malum.
Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: "Separatione dividet me Dominus a populo suo". Et non dicat eunuchus: "Ecce, ego lignum aridum".
Quia haec dicit Dominus eunuchis: "Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus meum,
dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes foedus meum,
adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis".
Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: "Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius".
Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus.
Speculatores eius caeci, omnes nescierunt; universi sunt canes muti non valentes latrare, insanientes, cubantes, amantes soporem;
et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
"Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius".