Vulgata
Leviticus, CAPITULUM 27
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas, sub aestimatione dabit pretium:
si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii;
si mulier, triginta.
A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina decem;
ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli, pro femina tres;
sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos, femina decem.
Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit, sistet eum coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse reddere, tantum dabit.
Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit
et mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.
Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem,
qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic erit.
Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem.
Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, stabit.
Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum.
Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti.
Si statim ab anno iobelei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur.
Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio.
Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum.
Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet vendiderit, ultra redimi non poterit;
sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit possessio eius.
Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino,
supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino.
In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae.
Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur; siclus viginti gera habet.
Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.
Quod si immundum est animal, redimet, qui obtulit, iuxta aestimationem et addet quintam partem pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit.
Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino.
Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur.
Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino.
Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet quintam partem.
Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino.
Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non redimetur".
Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai.