함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Michaeas, CAPITULUM 2

1

Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum.

2

Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.

3

Idcirco haec dicit Dominus: "Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est.

4

In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: “Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur”.

5

Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini".

6

"Ne vaticinemini!". "Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio!".

7

Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?

8

Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti.

9

Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.

10

"Surgite et ite, quia non habetis hic requiem!". Propter immunditiam peribitis perditione pessima.

11

Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur: "Vaticinabor tibi de vino et sicera", hic esset vates populi istius.

12

Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum.

13

Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.