함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Michaeas, CAPITULUM 4

1

Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi.

2

Et properabunt gentes multae et dicent: "Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius"; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem.

3

Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.

4

Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est.

5

Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra.

6

"In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam, quam eieceram, colligam et quam afflixeram;

7

et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam". Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum.

8

Et tu, turris gregis, collis filiae Sion, usque ad te veniet et perveniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem.

9

Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?

10

Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.

11

Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: “Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster".

12

Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area.

13

Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae.

14

Nunc incide te, filia incisionis! Obsidionem posuerunt super nos; in virga percutiunt maxillam iudicis Israel.