함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Marcus, CAPITULUM 11

1

Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis

2

et ait illis: "Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite.

3

Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?", dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc"".

4

Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.

5

Et quidam de illic stantibus dicebant illis: "Quid facitis solventes pullum?".

6

Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.

7

Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.

8

Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.

9

Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: "Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini!

10

Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!".

11

Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.

12

Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.

13

Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.

14

Et respondens dixit ei: "Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet". Et audiebant discipuli eius.

15

Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit;

16

et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum.

17

Et docebat dicens eis: "Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus"? Vos autem fecistis eam speluncam latronum".

18

Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.

19

Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.

20

Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

21

Et recordatus Petrus dicit ei: "Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit".

22

Et respondens Iesus ait illis: "Habete fidem Dei!

23

Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare", et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.

24

Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.

25

Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra".

26

27

Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

28

et dicebant illi: "In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias?".

29

Iesus autem ait illis: "Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam:

30

Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi".

31

At illi cogitabant secum dicentes: "Si dixerimus: “De caelo", dicet: “Quare ergo non credidistis ei?";

32

si autem dixerimus: “Ex hominibus?"". Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.

33

Et respondentes dicunt Iesu: "Nescimus". Et Iesus ait illis: "Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam".