함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Marcus, CAPITULUM 4

1

Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant.

2

Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua:

3

Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.

4

Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud.

5

Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae;

6

et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit.

7

Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.

8

Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum".

9

Et dicebat: "Qui habet aures audiendi, audiat".

10

Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas.

11

Et dicebat eis: "Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,

12

ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis".

13

Et ait illis: "Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?

14

Qui seminat, verbum seminat.

15

Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos.

16

Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud

17

et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.

18

Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt,

19

et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

20

Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum".

21

Et dicebat illis: "Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?

22

Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat.

23

Si quis habet aures audiendi, audiat".

24

Et dicebat illis: "Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.

25

Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo".

26

Et dicebat: "Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram

27

et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille.

28

Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

29

Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis".

30

Et dicebat: "Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?

31

Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra;

32

et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare".

33

Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;

34

sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35

Et ait illis illa die, cum sero esset factum: "Transeamus contra".

36

Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo.

37

Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis.

38

Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: "Magister, non ad te pertinet quia perimus?".

39

Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: "Tace, obmutesce!". Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.

40

Et ait illis: "Quid timidi estis? Necdum habetis fidem?".

41

Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: "Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei?".