Vulgata
Marcus, CAPITULUM 9
Et dicebat illis: "Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute".
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;
et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.
Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
Et respondens Petrus ait Iesu: "Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum".
Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: "Hic est Filius meus dilectus; audite illum".
Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: "a mortuis resurgere".
Et interrogabant eum dicentes: "Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum?".
Qui ait illis: "Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?
Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo".
Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.
Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.
Et interrogavit eos: "Quid inter vos conquiritis?".
Et respondit ei unus de turba: "Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;
et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt".
Qui respondens eis dicit: "O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me".
Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
Et interrogavit patrem eius: "Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit?". At ille ait: "Ab infantia;
et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri".
Iesus autem ait illi: "“Si potes!". Omnia possibilia credenti".
Et continuo exclamans pater pueri aiebat: "Credo; adiuva incredulitatem meam".
Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: "Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum".
Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: "Mortuus est!".
Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: "Quare nos non potuimus eicere eum?".
Et dixit illis: "Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione".
Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.
Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: "Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget".
At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: "Quid in via tractabatis?".
At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
Et residens vocavit Duodecim et ait illis: "Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister".
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:
Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit.
Dixit illi Ioannes: "Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos".
Iesus autem ait: "Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
qui enim non est adversum nos, pro nobis est.
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem.
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam.
Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur;
omnis enim igne salietur.
Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos".