Vulgata
Numeri, CAPITULUM 28
Dixit quoque Dominus ad Moysen:
Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.
Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;
unum offeretis mane et alterum ad vesperam;
decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin.
Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino;
et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino.
Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.
Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.
Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.
In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos
et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes,
et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.
Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,
et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis,
quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea.
Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;
et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos;
et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius.
Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem,
atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas,
per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem;
hircum quoque, qui mactatur pro expiatione,
praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.