함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Proverbia, CAPITULUM 13

1

Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.

2

De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.

3

Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.

4

Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.

5

Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat.

6

Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.

7

Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8

Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9

Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.

10

Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia.

11

Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.

12

Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.

13

Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.

14

Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.

15

Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago.

16

Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.

17

Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.

18

Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

19

Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.

20

Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur.

21

Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona.

22

Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.

23

Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.

24

Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.

25

Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.