함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Proverbia, CAPITULUM 14

1

Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet.

2

Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via.

3

In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos.

4

Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis.

5

Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis.

6

Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis.

7

Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae.

8

Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans.

9

Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia.

10

Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus.

11

Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt.

12

Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem.

13

Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

14

Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.

15

Simplex credit omni verbo, astutus considerat gressus suos.

16

Sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit.

17

Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.

18

Possidebunt simplices stultitiam, et astuti coronabuntur scientia.

19

Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum.

20

Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.

21

Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit.

22

Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.

23

In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem.

24

Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est.

25

Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.

26

In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes.

27

Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis.

28

In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis.

29

Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.

30

Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia.

31

Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.

32

In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua.

33

In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur?

34

Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum.

35

Acceptus est regi minister intellegens, et iracundia ei, qui turpiter agit.