함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Proverbia, CAPITULUM 16

1

Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae.

2

Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus.

3

Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.

4

Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.

5

Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens.

6

Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.

7

Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.

8

Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate.

9

Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius.

10

Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.

11

Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi.

12

Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium.

13

Voluntas regum labia iusta; qui recta loquitur, diligetur.

14

Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.

15

In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi imber serotinus.

16

Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento.

17

Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam.

18

Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus.

19

Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.

20

Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est.

21

Qui sapiens est corde, appellabitur prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam.

22

Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia.

23

Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet doctrinam.

24

Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium.

25

Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem.

26

Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.

27

Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens.

28

Homo perversus suscitat lites, et mussitator separat familiares.

29

Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam.

30

Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum.

31

Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur.

32

Melior est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.

33

Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.