Vulgata
Proverbia, CAPITULUM 9
Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem;
immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam.
Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis:
"Si quis est parvulus, veniat ad me". Et vecordi locuta est:
"Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis;
relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae".
Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat.
Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam.
Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia.
Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens;
sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis,
ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo:
"Qui est parvulus, declinet ad me". Et vecordi locuta est:
"Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior".
Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.