함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 109

1

Magistro chori. David. PSALMUS. Deus laudis meae, ne tacueris,

2

quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa

3

et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis.

4

Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam.

5

Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea.

6

Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius.

7

Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum.

8

Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter.

9

Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.

10

Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. -

11

Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius.

12

Non sit qui praebeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius.

13

Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum.

14

In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur.

15

Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum.

16

Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret.

17

Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo.

18

Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius.

19

Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur.

20

Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.

21

Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me,

22

quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me.

23

Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae.

24

Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo.

25

Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua.

26

Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam.

27

Et sciant quia manus tua haec: tu, Domine, hoc fecisti.

28

Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur.

29

Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua.

30

Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum,

31

quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.