함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 11

1

Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae:"Transmigra in montem sicut passer!

2

Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.

3

Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat?".

4

Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.

5

Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.

6

Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.

7

Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.