함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 114

1

ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro,

2

factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius.

3

Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum;

4

montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -

5

Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?

6

Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium?

7

A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob,

8

qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.