함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 125

1

Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet.

2

Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum.

3

Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.

4

Benefac, Domine, bonis et rectis corde.

5

Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!