함께보기는 두 종류만 가능합니다.
Vulgata
Psalmi, CAPITULUM 130
1
Canticum ascensionum. De profundis clamavi ad te, Domine;
2
Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
4
Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te.
5
Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit
6
anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram
7
speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
8
Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.