함께보기는 두 종류만 가능합니다.
Vulgata
Psalmi, CAPITULUM 142
1
Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
2
Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor;
3
effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
4
Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
5
Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -
6
Clamavi ad te, Domine; dixi:"Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.
7
Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
8
Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi".