함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 146

1

ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum;

2

laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero.

3

Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.

4

Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum.

5

Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo,

6

qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,

7

facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,

8

Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos,

9

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit.

10

Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.