함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 20

1

Magistro chori. PSALMUS. David.

2

Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob.

3

Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te.

4

Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat.

5

Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat.

6

Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas.

7

Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius.

8

Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.

9

Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus.

10

Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.