Vulgata
Psalmi, CAPITULUM 41
Magistro chori. PSALMUS. David.
Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus.
Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius.
Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
Ego dixi:"Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi".
Inimici mei dixerunt mala mihi:"Quando morietur, et peribit nomen eius?".
Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat.
Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi:
Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat.
Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.
Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis.
In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me;
me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in conspectu tuo in aeternum.
Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.