함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 63

1

PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.

2

Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa,

3

sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

4

Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

5

Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas.

6

Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

7

Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te,

8

quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

9

Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.

10

Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae,

11

tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt.

12

Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.