Vulgata
Psalmi, CAPITULUM 75
Magistro chori. Secundum"Ne destruxeris". PSALMUS. Asaph. Canticum.
Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.
Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.
Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.
Dixi gloriantibus:"Nolite gloriari!" et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu!
Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva".
Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.
Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.
Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.
Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.
Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.