Vulgata
Psalmi, CAPITULUM 76
Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Asaph. Canticum.
Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius.
Et est in Salem tabernaculum eius, et habitatio eius in Sion.
Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum.
Illuminans tu, Mirabilis, a montibus direptionis.
Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri fortes manus suas.
Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt auriga et equus.
Tu terribilis es, et quis resistet tibi? Ex tunc ira tua.
De caelo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit,
cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent tibi.
Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili,
ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.