Vulgata
Psalmi, CAPITULUM 96
Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius.
Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit.
Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius.
Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam,
afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius,
adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra;
dicite in gentibus:"Dominus regnavit!". Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate.
Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius;
gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.