함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 99

1

Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra.

2

Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos.

3

Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est.

4

Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

5

Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.

6

Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,

7

in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis.

8

Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum.

9

Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.