함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ruth, CAPITULUM 2

1

Erat autem Noemi consangui neus viri sui homo potens et for tis nomine Booz.

2

Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: "Si permittis, vadam in agrum et colligam spicas, quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam”. Cui illa respondit: "Vade, filia mea".

3

Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.

4

Et ecce ipse veniebat de Bethlehem dixitque messoribus: “Dominus vobiscum”. Qui responderunt ei: "Benedicat tibi Dominus".

5

Dixitque Booz iuveni, qui messoribus praeerat: "Cuius est haec puella?".

6

Qui respondit: "Haec est Moabitis, quae venit cum Noemi de regione Moabitide

7

et rogavit, ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia; et de mane usque nunc stat in agro et nunc tantum ad momentum requievit".

8

Et ait Booz ad Ruth: "Audi, filia: ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco, sed iungere puellis meis.

9

Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint".

10

Quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum: "Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem?".

11

Cui ille respondit: "Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas.

12

Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino, Deo Israel, ad quem venisti et sub cuius confugisti alas".

13

Quae ait: "Inveniam gratiam ante oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum".

14

Dixitque ad eam Booz hora vescendi: “Veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in aceto". Sedit itaque ad messorum latus, et porrexit ei polentam, comeditque et saturata est et tulit reliquias.

15

Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis dicens: “Etiam inter manipulos colligat, ne prohibeatis eam;

16

quin et de fasciculis spicas proicite et remanere permittite, ut colligat, et colligentem nemo corripiat".

17

Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quae collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres modios).

18

Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat.

19

Dixitque ei socrus: "Ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus? Sit benedictus, qui misertus est tui!". Indicavitque ei apud quem esset operata et dixit: "Nomen viri est Booz".

20

Cui respondit Noemi: "Benedictus sit a Domino, quia non subtraxit gratiam suam nec vivis nec mortuis!". Rursumque ait: "Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius redemptionis habent".

21

Et Ruth: "Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur".

22

Cui dixit socrus: "Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit".

23

Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et mansit cum socru sua.