Vulgata
Ecclesiasticus, CAPITULUM 12
Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
Benefac iusto et invenies retributionem magnam et, si non ab ipso, certe a Domino.
Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus.
Da misericordi et ne suscipias peccatorem; et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in diem vindictae.
Da bono et non receperis peccatorem.
Benefac humili et non dederis impio; vasa belli ne dederis illi, ne in ipsis potentior te sit.
Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam.
Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus discedit.
Non credas inimico tuo in aeternum, sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius
et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit.
Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris.
Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis.
Una hora tecum permanebit; si autem declinaveris, non supportabit.
In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam.
In oculis suis lacrimatur inimicus et, si invenerit opportunitatem, non satiabitur sanguine.
Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem,
et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas.
Caput suum movebit et plaudet manu et multa susurrans commutabit vultum suum.