Vulgata
Ecclesiasticus, CAPITULUM 17
Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum;
et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute.
Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram.
Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium.
Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos.
Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis.
Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum
et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius.
Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos.
Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis.
Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: "Attendite ab omni iniquo".
Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius.
In unamquamque gentem praeposuit rectorem,
et pars Dei Israel factus est.
Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum.
Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei.
Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet.
Paenitentibus autem dedit viam reditus et confirmavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis.
Convertere ad Dominum et relinque peccata tua;
precare ante faciem Domini et minue offendicula.
Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem.
Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei.
Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo?
Non demoreris in errore impiorum; ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio.
Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius.
Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis.
Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur.
Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis.