Vulgata
Ecclesiasticus, CAPITULUM 27
Propter lucrum multi deliquerunt; et, qui quaerit locupletari, avertet oculum suum.
Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis constringitur peccatum.
Si non in timore Domini tenueris te, instanter cito subvertetur domus tua.
Sicut in percussura cribri remanent quisquiliae, sic peripsemata hominis in cogitatu illius.
Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
Sicut rusticationem ligni ostendit fructus illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum.
Si sequaris iustitiam, apprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur.
Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitates.
Loquela timorati semper in sapientia manet; stultus autem sicut luna mutatur.
In medio insensatorum serva tempus, in medio autem cogitantium assiduus esto.
Loquela stultorum odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.
Loquacitas multum iurantis horripilationem capiti statuet, et rixa illorum obturatio aurium.
Effusio sanguinis rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.
Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum:
dilige amicum et coniungere fide cum illo;
quod, si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
Sicut enim homo, qui extulit mortuum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui;
et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies.
Non illum sequaris, quoniam longe abest; effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima eius;
ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio,
denudare autem amici mysteria amputatio spei est.
Annuens oculo fabricat iniqua; qui novit eum, recedet ab illo.
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur; novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum.
Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum.
Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
Qui foveam fodit, incidet in eam, et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et, qui laqueum alii ponit, capietur in illo.
Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet, unde adveniat illi.
Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
Laqueo capientur, qui oblectantur casu iustorum, dolor autem consumet illos, antequam moriantur.
Ira et furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.