Vulgata
Ecclesiasticus, CAPITULUM 31
Vigilia divitis tabefacit carnes, et cogitatus illius aufert somnum;
cogitatus victus avertit somnum, et infirmitas gravis a somno excitat.
Laboravit dives in congregatione substantiae et, si requiescit, replebitur deliciis suis;
laboravit pauper in penuria victus et, si requiescit, inops fit.
Qui aurum diligit, non iustificabitur, et, qui insequitur lucrum, in eo oberrabit.
Multi dati sunt in ruinam auri gratia, et facta est in facie ipsorum perditio illorum.
Lignum offensionis est aurum sacrificantium; vae illis, qui sectantur illud: et omnis imprudens capietur in illo.
Beatus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris.
Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in populo suo.
Quis probatus est in illo et perfectus est? Erit illi gloria aeterna. Quis potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit?
Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.
De continentia. Supra mensam magnam sedisti? Non aperias super illam faucem tuam prior.
Non dicas: "Multa sunt, quae super illam sunt!".
Memento quoniam malum est oculus nequam; oculum nequam odit Deus.
Nequius oculo quid creatum est? Ideo ab omni facie lacrimatur.
Quocumque aspexerit, ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus erubescas;
nec comprimaris cum eo in catino.
Intellege, quae sunt proximi tui, ex teipso et de omni verbo cogita;
utere quasi homo frugi his, quae tibi apponuntur, ne, cum manducas multum, odio habearis.
Cessa prior disciplinae causa et noli nimius esse, ne forte offendas.
Et, si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam nec prior poscas bibere.
Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum! Et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem.
Vigilia, cholera et tortura ventris viro infrunito;
somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.
Et, si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.
Audi me, fili, et ne spernas me et in novissimo invenies verba mea.
In omnibus operibus tuis esto modestus, et omnis infirmitas non occurret tibi.
Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium bonitatis illius fidele;
nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est.
In vino noli provocare; multos enim exterminavit vinum.
Fornax probat aciem ferri in intinctione: sic vinum in lite corda superborum.
Quasi vita hominibus vinum, si bibas illud moderate.
Quae est vita ei, qui minuitur vino?
Quid defraudat vitam? Mors.
Vinum in iucunditatem creatum est et non in ebrietatem, ab initio.
Exsultatio animae et gaudium et voluptas cordis vinum moderate potatum in tempore;
sanitas est animae et corpori sobrius potus.
Vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit.
Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina.
Ebrietas multiplicat animositatem imprudentis in offensionem, minorans virtutem et faciens vulnera.
In convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius;
verba improperii non dicas illi et non premas illum in repetendo.