Vulgata
Ecclesiasticus, CAPITULUM 33
Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum iterum conservabit et liberabit a malis.
Sapiens non odit mandata et iustitias et non illidetur quasi in procella navis.
Homo sensatus credit verbo Dei, et lex illi fidelis sicut qui interrogationem manifestat.
Para verba et sic deprecatus exaudieris et conservabis disciplinam et tunc respondebis.
Praecordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.
Equus admissarius, sic et amicus subsannator: sub omni suprasedente hinnit.
Quare dies diem superat, si omnis lux anni a sole?
A Domini scientia separati sunt,
et immutavit tempora et dies festos ipsorum.
Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra creatus est Adam.
In multitudine disciplinae Dominus separavit eos et immutavit vias eorum:
ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a statione ipsorum.
Quasi lutum figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere
secundum beneplacitum eius, sic homo in manu illius, qui se fecit et reddet illi secundum iudicium suum.
Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.
Et ego novissimus evigilavi et, quasi qui colligit acinos post vindemiatores,
in benedictione Dei et ipse praecessi et, quasi qui vindemiat, replevi torcular.
Respicite quoniam non mihi soli laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam.
Audite me, magnates populi; et rectores ecclesiae, auribus percipite.
Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua; et non dederis alii possessionem tuam, ne forte paeniteat te et depreceris pro illis.
Dum adhuc superes et aspiras, non commutes teipsum cum omni carne.
Melius est enim, ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
In omnibus operibus tuis praecellens esto,
ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam.
Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo.
Operare per servum et invenies requiem; laxa manus illi, et quaeret libertatem.
Iugum et lorum curvant collum, et servum inclinant operationes assiduae.
Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet:
multam enim malitiam docuit otiositas.
In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave.
Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris.
Si laeseris eum iniuste, in fugam convertetur;
et, si surgens discesserit, in qua via quaeras illum, nescis.