Vulgata
Ecclesiasticus, CAPITULUM 41
O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis,
viro quieto et, cuius viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere voluptatem!
O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti et, qui minoratur viribus,
defecto aetate et, cui de omnibus cura est, qui fiduciam amisit et perdidit patientiam!
Noli metuere iudicium mortis; memento eorum, qui ante te fuerunt et qui superventuri sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni;
et quid resistis beneplacito Altissimi? Sive decem sive centum sive mille anni,
non est enim in inferno accusatio vitae.
Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur in sedibus impiorum;
filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.
Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, sic impii a maledicto in perditionem.
Luctus hominum in corpore ipsorum; nomen autem impiorum non bonum delebitur.
Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni:
bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aevum.
Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. Sapientia enim abscondita et thesaurus invisibilis, quae utilitas in utrisque?
Disciplinam in pace conservate, filii;
verumtamen reveremini iudicium meum:
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnis pudor probatus.
Erubescite a patre et a matre de fornicatione et a praesidente et a potente de mendacio,
a principe et a iudice de delicto, a synagoga et plebe de iniquitate,
a socio et amico de iniustitia et de loco, in quo habitas,
de furto, de veritate Dei et testamento, de impositione cubiti super mensam et a despectione dati et accepti,
a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
et ab auferendo partem et non restituendo
et a respiciendo mulierem alieni viri et a curiositate in ancillam eius, neque steteris ad lectum eius;
ab amicis de sermonibus improperii, et, cum dederis, ne improperes;