Vulgata
Ecclesiasticus, CAPITULUM 43
Gloria altitudinis firmamentum puritatis, species caeli in visione gloriae.
Sol in apparitione annuntians in processu: vas admirabile, opus Excelsi.
In meridiano suo exurit terram; et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? Fornacem ventilans in operibus ardoris tripliciter,
sol exurens montes, vapores igneos exsufflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos.
Magnus Dominus, qui fecit illum et sermonibus eius festinavit iter.
Et luna stat in tempus suum, in ostensionem temporis et signum aevi.
A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in consummatione.
Mensis secundum nomen eius est, crescens mirabiliter in consummatione.
Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose.
Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Domini.
In verbis Sancti stabunt iuxta praeceptum et non deficient in vigiliis suis.
Vide arcum et benedic eum, qui fecit illum; valde speciosus est in splendore suo.
Gyravit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi tetenderunt illum.
Imperio suo acceleravit nivem et properat coruscationes iudicii sui.
Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves.
In magnitudine sua firmavit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. Vox tonitrui eius tremefacit terram,
in conspectu eius commovebuntur montes. In voluntate eius aspirabit notus,
tempestas aquilonis et congregatio spiritus.
Et, sicut aves deponentes ad sedendum, aspergit nivem, et, sicut locusta demergens, descensus eius:
pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor.
Gelu sicut salem effundet super terram, et, dum gelaverit, fit tamquam cacumina tribuli.
Frigidus ventus aquilo flabit, et gelabit crystallus super aquam; super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aqua.
Devorabit montes et exuret desertum et exstinguet viridem sicut ignis.
Medicina omnium in festinatione nebulae, et ros obvians ab ardore hilarescet.
Cogitatione sua placavit abyssum et plantavit in illa insulas.
Qui navigant mare, enarrant pericula eius, et audientes auribus nostris admiramur.
Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura belluarum.
Propter ipsum iter prosperat angelus eius, et in sermone eius composita sunt omnia.
Multa dicemus et deficiemus verbis; consummatio autem sermonum: "Ipse est omnia!".
Glorificantes ad quid valebimus? Ipse enim Magnus super omnia opera sua.
Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis: supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius.
Exaltantes eum replemini virtute; ne laboretis, non enim pervenietis usquam.
Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est?
Multa abscondita sunt maiora his; pauca enim vidimus operum eius.
Omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam.