함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ecclesiasticus, CAPITULUM 5

1

Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: "Est mihi sufficiens vita".

2

Ne sequaris fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui,

3

et ne dixeris: "Quis praevalebit in me?" aut "Quis me subiciet propter facta mea?". Deus enim vindicans vindicabit.

4

Ne dixeris: "Peccavi, et quid mihi accidit triste?". Altissimus enim est patiens redditor.

5

De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum

6

et ne dicas: "Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur";

7

misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et super peccatores requiescit ira illius.

8

Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem.

9

Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae abripieris.

10

Ne innitaris divitiis iniustis, nihil enim proderunt in die calamitatis.

11

Non ventiles in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.

12

Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae.

13

Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum.

14

Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris.

15

Honor et ignominia in sermone; lingua vero homini subversio est ipsius.

16

Non appelleris susurro, et lingua tua ne calumnieris.

17

Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.