함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Canticum Canticorum, CAPITULUM 5

1

Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi.

2

Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: "Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium".

3

"Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?”.

4

Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit.

5

Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli.

6

Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.

7

Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

8

Adiuro vos, filiae Ierusalem: si inveneritis dilectum meum, quid nuntietis ei? "Quia amore langueo".

9

Quid est dilecto tuo prae ceteris, o pulcherrima mulierum? Quid est dilecto tuo prae ceteris, quia sic adiurasti nos?

10

Dilectus meus candidus et rubicundus dignoscitur ex milibus.

11

Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus.

12

Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima.

13

Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam.

14

Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris.

15

Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri.

16

Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem.