Vulgata
Tobiae, CAPITULUM 6
Et cessavit plorare.
Et profectus est puer et angelus cum illo; et canis exiit cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illos prima nox; et manserunt super flumen Tigrin.
Et descendit puer lavare pedes in flumen, et exsiliens piscis de aqua magnus volebat gluttire pedem pueri, et exclamavit.
Et ait illi angelus: "Comprehende et tene!". Et comprehendit puer piscem et eduxit illum in terram.
Et dixit angelus illi: "Exintera hunc piscem et tolle fel et cor et iecur illius et repone ea tecum et interanea proice. Sunt enim fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia".
Et exinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit et manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donec appropinquarent ad Mediam.
Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: "Azaria frater, quod remedium est in corde et iecore piscis et in felle?".
Et dixit illi: "Cor et iecur piscis fumiga coram viro aut muliere, qui occursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et fugiet ab illo omnis occursus, et ne maneant cum illo in aeternum.
Et fel ad inungendos oculos hominis, in quos ascenderunt albugines, ad flandum in ipsis super albugines, et ad sanitatem perveniunt".
Et postquam intravit in Mediam et iam appropinquabat ad Ecbatana,
dixit Raphael puero: "Thobia frater!". Et dixit ei: "Ecce ego". Et dixit illi: "In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo est propinquus tuus et habet filiam nomine Saram,
sed neque masculum neque filiam aliam praeter Saram solam habet, et tu proximus es illius prae omnibus hominibus, ut possideas eam; et iustum est, ut possideas, quae sunt patri eius. Et haec puella sapiens et fortis et bona valde, et pater ipsius diligit illam".
Et dixit: "Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam".
Tunc respondens Thobias dixit Raphael: "Azaria frater, audivi quoniam iam tradita est viris septem, et mortui sunt in cubiculis suis noctu; cum intrabant ad illam, moriebantur. Audivi etiam quosdam dicentes quoniam daemonium illos occidit;
et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non vexat, sed eum, qui illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus sum patri meo; ne forte moriar et deducam patris mei vitam et matris meae cum dolore super me in sepulcrum eorum. Sed neque alium filium habent, qui sepeliat illos".
Et dixit illi angelus: "Non es memor mandatorum patris tui, quoniam praecepit tibi accipere uxorem ex domo patris tui? Et nunc audi me, frater: noli computare daemonium illud, sed accipe illam, et scio quoniam dabitur tibi hac nocte uxor.
Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et impone super cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugiet et non apparebit circa illam omnino in perpetuo.
Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare". Et cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit illi.