함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Sapientia, CAPITULUM 12

1

Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus.

2

Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant, admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine.

3

Illos enim antiq os inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti,

4

quoniam odibilia faciebant, opera medicaminum et sacrificia impia;

5

et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum — humanarum carnium epulationem et sanguinis — participes mysteriorum e medio comissationis

6

et auctores caedis parentes ipsos animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum,

7

ut dignam perciperet peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carissima est terra.

8

Sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.

9

Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare;

10

sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum:

11

semen enim erat maledictum ab initio. Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum;

12

quis enim dicet tibi: "Quid fecisti?". Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum?

13

Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti.

14

Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo resistere poterit tibi de his, quos perdidisti.

15

Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute.

16

Fortitudo enim tua iustitiae initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit.

17

Fortitudinem enim ostendis, cum non crederis esse in potentia consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.

18

Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.

19

Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam.

20

Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia,

21

cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!

22

Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam.

23

Unde et illis, qui in insipientia vitae iniuste vixerunt, per abominationes suas dedisti tormenta.

24

Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti:

25

propter hoc, tamquam pueris insensatis, iudicium in derisum dedisti.

26

Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur;

27

in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos.