함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Sapientia, CAPITULUM 19

1

Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira supervenit; praesciebat enim et futura illorum,

2

quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos paenitentia acti.

3

Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.

4

Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum, quae acciderant, oblivionem immisit, ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem,

5

et populus quidem tuus mirabile iter tentaret, illi autem novam mortem invenirent.

6

Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.

7

Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento,

8

per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra.

9

Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.

10

Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.

11

Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis:

12

in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra.

13

Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt.

14

Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant.

15

Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant extraneos;

16

isti autem, qui cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.

17

Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat.

18

Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest.

19

Agrestia enim in aquatica convertebantur, et, quaecumque erant natantia, in terram transibant.

20

Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur.

21

Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae.

22

In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.